monumenta.ch > Victricius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 7, 5
Et iterum: Cui remiseritis remissa erunt, et quem ligaveritis, ligatus habebitur. Relinquitur ergo, ut toti cum toto sint Salvatore. Nam quibus nihil est in professione dissimile, his totum est in Deitatis veritate commune. Per iustitiam etiam fiunt comites Salvatoris, per prudentiam aemuli, per usum artuum concorporei, per sanguinem consanguinei, per hostiae consummationem fiunt crucis aeternitate consortes.